monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XIII <<<     >>> XV

Caput XIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illi Dei opere miro atque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini, qua ait: "Capillus capitis vestri non peribit," dictum est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum esse quod defuit.
2 Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis; perfecto quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit, statura iam longior esse non possit. Hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur atque nascantur; sed habent in ratione, non mole; sicut ipsa membra omnia iam sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes ac si quid eius modi.
3 In qua ratione uniuscuiusque materiae indita corporali iam quodam modo, ut ita dicam, liciatum videtur esse, quod nondum est, immo quod latet, sed accessu temporis erit vel potius apparebit. In hac ergo infans iam brevis aut longus est, qui brevis longusve futurus est.
4 Secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus, quia, etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad giganteas magnitudines pervenirent, ne illi, qui maximi fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse periturum, Creatori utique, qui creavit cuncta de nihilo, quo modo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus artifex nosset?